Genesis 38:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2.  Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3.  Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4.  Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5.  Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6.  Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7.  Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

Genesis 38