Genesis 37:5-24 Vulgata Latina (VULG)

5.  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6.  Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7.  putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8.  Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9.  Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10.  Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11.  Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12.  Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13.  dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14.  Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15.  invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16.  At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17.  Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18.  Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19.  et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20.  venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21.  Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22.  Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23.  Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24.  miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

Genesis 37