Genesis 37:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4.  Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5.  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6.  Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7.  putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

Genesis 37