25. Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
26. Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
27. melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28. Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
29. Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
30. et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
31. Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
32. mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33. Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
34. Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.