Genesis 37:23-34 Vulgata Latina (VULG)

23.  Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24.  miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25.  Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26.  Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27.  melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28.  Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29.  Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30.  et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31.  Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32.  mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33.  Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34.  Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

Genesis 37