16. At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.
17. Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
18. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
19. et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
20. venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
22. Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
23. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
24. miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.