10. Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
11. Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
12. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13. dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
14. Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
15. invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.