Genesis 37:1-2 Vulgata Latina (VULG)

1.  Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2.  Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

Genesis 37