Genesis 36:33-43 Vulgata Latina (VULG)

33.  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.

34.  Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

35.  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.

36.  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.

37.  Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.

38.  Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.

39.  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.

40.  Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

41.  dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

42.  dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

43.  dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

Genesis 36