25. habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26. Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27. Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
28. Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.
29. Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30. dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
31. Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
32. Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
33. Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
34. Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
36. Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37. Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38. Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39. Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
40. Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,