Genesis 36:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.

23.  Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.

24.  Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :

25.  habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.

26.  Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.

27.  Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.

28.  Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.

29.  Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,

30.  dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.

31.  Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :

32.  Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.

Genesis 36