22. Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
23. Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24. Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
25. habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26. Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27. Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.