21. Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
22. Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23. Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24. Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
25. Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.
26. Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.