5. Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
6. Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
7. ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
8. Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :
9. et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
10. et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
11. Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :