19. nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
20. Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
21. Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
22. Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
23. Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
24. Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
25. Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
26. Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.