Genesis 32:23-32 Vulgata Latina (VULG)

23.  Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24.  mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25.  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26.  Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27.  Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28.  At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29.  Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30.  Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31.  Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32.  Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

Genesis 32