22. Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
23. Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,
24. mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
25. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
26. Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
27. Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.
28. At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?
29. Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.
30. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.