Genesis 32:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20.  Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21.  Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22.  Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23.  Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24.  mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25.  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26.  Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27.  Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28.  At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29.  Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30.  Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31.  Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

Genesis 32