Genesis 31:43-47 Vulgata Latina (VULG)

43.  Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44.  Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45.  Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46.  dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47.  quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

Genesis 31