Genesis 31:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14.  Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15.  nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16.  Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17.  Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18.  Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19.  Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20.  Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21.  Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22.  nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23.  Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24.  Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25.  Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

Genesis 31