20. et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
21. Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22. Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23. Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
25. Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
26. Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
27. Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :
28. constitue mercedem tuam quam dem tibi.
29. At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.