1. Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
2. Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
3. At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
4. Deditque illi Balam in conjugium : quæ,
5. ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
6. Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
7. Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
8. pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
9. Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
10. Qua post conceptum edente filium,
11. dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
12. Peperit quoque Zelpha alterum.
13. Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
14. Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
15. Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.