15. Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.
16. Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
17. Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
18. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.