Genesis 29:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9.  Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10.  Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11.  Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12.  et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13.  Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14.  respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15.  dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16.  Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17.  Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18.  Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19.  Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

Genesis 29