14. respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
15. dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
16. Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
17. Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18. Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
19. Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
20. Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
21. Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
22. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23. Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
24. dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
25. et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
26. Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
27. Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
28. Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
29. cui pater servam Balam tradiderat.
30. Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
31. Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.