Genesis 29:13-27 Vulgata Latina (VULG)

13.  Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14.  respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15.  dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16.  Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17.  Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18.  Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19.  Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20.  Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21.  Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22.  Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23.  Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24.  dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25.  et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26.  Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27.  Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

Genesis 29