7. quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :
8. probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :
9. ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
10. Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
11. Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.