15. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :
16. pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :
17. deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
18. Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?
19. Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
20. Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
21. Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
22. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.
23. Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
24. ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.
25. At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,