Genesis 27:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.

2.  Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3.  Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4.  fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5.  Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6.  dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7.  Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

Genesis 27