1. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.
2. Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
3. Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,
4. fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
5. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,