31. surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
32. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
33. Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
34. Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :
35. quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.