24. Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25. Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
26. Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
29. Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30. ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
31. Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
32. Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
33. Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
34. Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.