Genesis 22:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14.  Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15.  Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16.  Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17.  benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18.  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19.  Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20.  His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21.  Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22.  et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23.  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

Genesis 22