Genesis 21:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?

8.  Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9.  Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10.  Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11.  Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12.  Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13.  Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

Genesis 21