1. Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
2. Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
4. et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5. cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6. Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7. Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
8. Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9. Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
10. Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12. Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.