Genesis 17:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2.  Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3.  Cecidit Abram pronus in faciem.

4.  Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5.  Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6.  Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7.  Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8.  Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9.  Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Genesis 17