Genesis 16:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

8.  dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Quæ respondit : A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.

9.  Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.

10.  Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

11.  Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12.  Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

13.  Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.

14.  Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

15.  Peperitque Agar Abræ filium : qui vocavit nomen ejus Ismaël.

16.  Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.

Genesis 16