Genesis 14:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium

2.  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3.  Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4.  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5.  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

Genesis 14