1. Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
2. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
3. Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
4. in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.
5. Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
6. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.