Genesis 11:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10.  Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11.  Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12.  Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13.  Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14.  Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15.  Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16.  Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17.  Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18.  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19.  Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

Genesis 11