Genesis 11:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9.  Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10.  Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11.  Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12.  Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13.  Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14.  Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15.  Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16.  Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17.  Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

Genesis 11