19. Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
20. Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21. Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
22. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23. Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
24. Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25. Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
26. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
27. Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
28. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.