Genesis 11:18-22 Vulgata Latina (VULG)

18.  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19.  Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20.  Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21.  Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22.  Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

Genesis 11