15. Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.
16. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
17. Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.
18. Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
19. Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
20. Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
21. Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
22. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
23. Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
24. Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
25. Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
26. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.