Genesis 11:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2.  Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.

3.  Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4.  et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5.  Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6.  et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7.  Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8.  Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

Genesis 11