Genesis 10:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6.  Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7.  Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8.  Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9.  et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10.  Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11.  De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12.  Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13.  At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14.  et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15.  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16.  et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17.  Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18.  et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

Genesis 10