Genesis 10:21-32 Vulgata Latina (VULG)

21.  De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22.  Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23.  Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24.  At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25.  Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26.  Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27.  et Aduram, et Uzal, et Decla,

28.  et Ebal, et Abimaël, Saba,

29.  et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30.  Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31.  Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32.  Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

Genesis 10