10. Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11. De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12. Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
13. At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
14. et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
16. et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
17. Hevæum, et Aracæum : Sinæum,
18. et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
19. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20. Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21. De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
22. Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23. Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.