Genesis 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  In principio creavit Deus cælum et terram.

2.  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3.  Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4.  Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5.  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6.  Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7.  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8.  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9.  Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10.  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

Genesis 1