Ezechielis 9:9-11 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10.  Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11.  Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

Ezechielis 9